- APENNINUS
- APENNINUSmons, cuius nominis origo plane incerta est; siquidem nemo eam unquam aperuit, nisi quae per summum delirantis cerebri nugamentum de eo adnotaverunt Grammatici, in quibus Isidor. Origin l. 14. c. 8. ita tradit: Apenninus mons adpellatus quasi Alpes Poeninae; quo Hannibal veniens ad Italiam, easdem Alpes aperuit: unde et Virgilius, Alpes immittet apertas. Has enim Hannibal post bella Hispaniae acetô rupit; et inde loca ipsa, quae rupit, Apenninae Alpes vocantur. Servius, ad Virg. Aen. l. 10. v. 13. Alpes immittet apertas. Has (inquit) ante cxustas, acetô infusô Hamibal rupit, et inde loca ipsa, quae rupit, Apenninae Alpes vocamut. Paul. Diaconus, rerum Longobardicarum l. 2. c. 18. Apenninae Alpes, per mediam Italiam pergentes, Tksciam ab Aemilia, Umbriamque a Flaminia dividunt. Alpes autem Apenninae dictae sunt a Punicis, h. e. Annibale, et eius exercitu; qui per easdem Romam tendentes transitum habuerunt. Ecquid hos homines ullam Italiae cognitionem habuisse dixeris? Ecquid Romanas historias de bello Hannibalico unquam legisse credideris? Vix arbitror, (inquit Cluverius) Quippe quis tam rudis impertusque recum Romanarum esse potest, qui ignorer, quô tractu sint Pennine, sive ut alii scripsêre, Poeninae Alpes, quas Hannibal cum Punico suo exercitu ferrô, igni, acetoque rupisle traditur? Nempe, qui nuno vocatur mons Iovis, sive aliô nomine, Mons Divi Bernbardi: qua transitus est ex Salassiis ab Augusta Praetoria in Veragros ad Octodurum, quod vulgo dicitur incolis Maritinach. Ceterum de apennino, ita tradit Liv. l. 36. c. 15. Id iugum, sicut Apennini dorsô Italia dividitur, ita mediam Graecioam dirimit. Er Martianus Capella l. 6. Si a primis Alpibus dextrum latus, et prolixi montis brachium contempleris, prominentias utrinque componens: Theatrum quoddam spectare videaris underum. Lunata quippe, et quodam hemicyclô in promuntorium memor atum circumfertur Italia. Leucopetram intelligit. Plinius initio c. 5. l. 3. Lucanum Brutiumque litus; quo longissime in meridiem ab Alpium fine lunatis iugis in maria excurrit Italia. Et codem capite postea, expositâ Ligurum orâ maritimâ: A tergo autem supra dictorum onmium Apenninus mons, Italiae amplissimus, perpetuis iugis ab Alpibus tenaens ad Siculum fretum. Vetus commentator Horatii, ad Ἐπῳδῶν od.16. Apenninus mons ab Alpibus ortus, et mediam Italiam longissimo traetu, versus Siculum stretum, quasi dorso quodarn scindens, inferum mare a supero dividit. Strabo l. 2. Νέμονται δ᾿ ὁι Λίγυες μέρος τῶ Ἄλπεαν, τὸ συνάπτον τοῖς Α᾿πεννίνοις ὄρεσι, μέρος δὲ καὶ τῶ Ἀπεννίνων, ὀρῶν κατέκουσι. Ταῦτα δ᾿ ἐςτὶν ὀρεινῂ ῤάχις διὰ τοῦ μήκους ὅλου τῆς Ἰταλίας διαπ εφυχυῖα ἀπὸ τῶ ἄρκτων ἐπὶ μησημβρίαν, τελεντῶσα δ᾿ ἐπὶ τὸ Σικελικὸν πορθυόν. Ptol. in descriptione Italiae:Τὰ δὲ Ἀπέννινα ὄρην ὑπέρκειντα μικρὸν τῆς ΛιγουριΑς ἀρχόμενα ἀπὸ τῶ Ἄλπεων, καὶ μετὰ ταύτην ἐπεκταθένται ἄχρι Ἀγκῶνος, κακεῖθεν έπιςτραφέντα πρὸς μεσημβρίαν, τελευτᾶ? ἐπὶ τὴν Λευκοπέτραν. Lucan. l. 2. v. 399.Mons inter geminas medis se porrigit undisInferni superique maris: collesque coercent,Hinc Tyrrbena pado frangentes aquora Pise;Illine Dalmaticis obnoxia fluctibus Ancon.Rutilius Itinerarii l. 2. v. 27.Diversas medius Mons obliquatur in undas,Qua sert, atque refert Phoebus uterque diem.Urget dalmaticos Eoô vertice fluctus,Caerulaque occduis frangit Eirusca iugis.Polybius l. 2. Τὸν δ᾿ Α᾿πέννινον ἀπὸ μὲν τῆς ἀρχῆς Λιγυςτινοὶ κατοικοῦσι, καὶ τὴν ἐπὶ τὸ Τυῤῥηνικὸν πέλαγος πλευρὰν ἀυτοῦ κεκλιμένην, καὶ τὴν ἐπὶ τὰ πεδία παρὰ θάλαταν μὲν, μεχρι πόλεως Πίσης. Ἑξῆς δὲ Τυῥῥηνοὶ, τούτοις δὲ συνεχεῖς ἑκάτερον τὸ κλίμα νέμονται τῶ προειρημένων ὀρων Ὄμβρο???. Λοιπὸν ὁ μὲν Ἀπέννινος ἀπέχων τῆς κατὰ τὸν Α᾿δρίαν θαλάττης ςταδίους ὡσανεὶ πεντακοσίους, ἀπο λείπει τὰ πεδία δεξιὸς ἀπονεύων, καὶ διὰ υέσης τῆς λοιπῆς Ἰταλίας διήκων εἰς τὸ Σικελικὸν καταρείνει πέλαγος. Apennini deseriptionem eriam nobis exhiber Marcus Vitruvius Pollio l. 2. c. 10. cuius verba apponam: Montis Apennini primae radices ab Tyrrbeno marl in Alpes, et in extremas Hetruriae regiones oriuntur. Eius vero montis iugum se circumagens, et mediâ curvatura prope tangens oras mars Adriatici, pertingit errcuitionibus contra fretum. Itaquwe citerior eius curvatura, quae vergit ad Hetruriae Campaniaeque regiones, aprieis est est potesiatibus: namque impetus babet perpetuos a Solis cursu. Ulterior autem que est proclinata ad superummare, Septentrionali regioni subiecta, continetur umbrosis et opacis perpetuitatibus. Ceterum es Polybii loco, neuper adducto,haec hausit Strabo, l. 5. Τὰ Α᾿πέννινα ὀρη ἀρξάμενα ὑπό τῆς Λιγυςτικῆς, εἰς τὴν Τυῥῥηνίαν ἐμβάλλει, ςτενὴν παραλίαν ἀπολιπόντα. Εἶτα ἀναχωροῦντα εῖς τὴν μεσόγαιαν κατ᾿ ὀλίγον, ἐπειδὰν γέῃηται κατα Πισάτιν, ἐπιςτρέφει πρὸς ἐ `ω καὶ τὸν Ἁδρίαν, ἕως τῶ περὶ Α᾿ρίμινον καὶ Α᾿γκῶνα τόπων. Συνάψαντα δὲ τοῖς τόποις τούτοις, καὶ ἀφορίσαντα, τὸ ταύτῃ πλάτος τῆς Ἰταλίας ἀπὸ θαλάττης ἐπὶ θάλατταν, ἐπιςτροφν`ν λαμβάνει πάλιν, καὶ τὲμνει τὴν χώραν ὅλην ἐπὶ μῆκος, μέκρι μὲν δὴ Πευκετίων καὶ Λευκανῶν οὐ πολὺ ἀφίςταται τοῦ Ἀδριου, συνάψαντα δὲ Λευκανοῖς ἐπὶ τὴν ἑτέραν θάλατταν ἀποκλίνει μᾶλλον, καὶ λοιπὸν διὰ μέσων τῶ Λευκανῶν καὶ Βρεττίων διεξιόντα τελευτᾷ πρὸς τὴν Λευκόπετραν τῆς Ῥηγίνης. Claudian. in Panegyrico de 6. Consulant Honorii v. 386.- -- Stipatus adbuc, equitumque catervisInteger, ad montes reliquo cum robore cessi,0Quos Apenninum perbibent. Hunc esse ferebatIncola, qui, Siculum porrectus ad usque Pelorum,Finibus ab Ligurum populos amplectitur omnesItaliae; geminumque latus stringentia longeUtraque perpetuo discriminat aequora tractu.Unus quidem Strabo Apnnini quasi alrerum quoddam cornu a proximis Lucanorum finibus, fonteque amnis Bradani in Apuliam proaucit; quod iugum Alpibus cohaerens, Vulturem dictum fnisle incolis ostendit Cluverius. Atqui reliqui omnes auctores unum Apnnini lunatum iugum faciunt, ab Ligutum finibus ad Leucopetram usque promuntorium. Strabonis, ut videtur, verbis inducti nostri aevi Geographi, Apenninum in duo seindi cornua affirmârunt; quorum alterum in Leucopetra; in Salentino sive Iapygio promuntorio alterum finiatur. Quod idem innuere quoque putârunt Pomponii verba, quae l. 2. c. 4. sunt huiusmodi; Italia ab Alpibus incipit in altum excedere: atque ut procedit, media se perpetuo Apennini mintis iugo attollens, inter Hadriaticum et Tbuscum, sive, ut altier eadem appellantur, inter superum mare, et inferum excurrit: diu solida; verum ubi longe abit, in duo cornua scinditur; respicitque altero Siculum pelagus, altero lonium. Quae ita Solinus c. 8. mutuata refert: Italia universa consurgit a iugis Alpium; inde procedens paulatim, se Apennini dorso extollit, extensainter Tuscum et Adriaticum, i. e. inter superum mare, et inferum. Ubi longius processit, in cornua duo scinditur; quorum alterum Ionium spectat aequor, alterum Siculum. Verum his verbis non Apenninus mons, sed ipsa terra Italia in duo seindi cornua disertissime perhibetur. Praeterea falsum est, quod illi nostri saeculi adfirmant homines, Apennini aliquod continuarum in Iapygium usque promuntorium. Quippe praedictus Vultur mons, quem Strabo vocat parrem Apennini, non ultra regionem Egnatiae extenditur. Reliqua hinc terrarum pars, ad memoratum usque promuntorium satis iam plana est: etiamsi incola nuper huius orae Antonius Galataeus, in libro de Iapygia, montes hîc extollat tantô verborem tummore, uti Apennini, adeoque ipsarum Alpium altitudinem, ante quam coram ipse inspexerat, exaequare eos existimaverit Cluverius. Der cetero nec illud verum est, quod unus Ptol. ait, ad Garganum adpropinquare Apenninum inontem: quum bâc regione fere medium teneat Italiae inter gemina maria. Apud Lucanum quoque de eodem Apennino sic seriptum est, l. 2. v. 432.---- Non deserit ante Hesperiam, quam cum Scylleis clauditur undis,Extenditque suas in templa Lacinia rupesLongior Italiâ, donec confinia pontusSolveret incumbens, terrasque repelleret etquor.At postquam gemino tellus elisa profundo est;Extremi colles Siculo cessere Peloro.Siciliam vult quondam adnexam fuisse Italiae; ut plerique alii veteres auctores (uti ostendemus in Rhegium) ante eius divulsionem Apenninum extensum fuisle in eam insulam, qua Pelorus mons Messanae Tauromenioque urbibus imminer. At quam hîc partem ille facit Apennivi, veluri cornu quoddam, in Lacinium usque promuntorium ad 40. ferme milia extensum, Plin. l. c. montem Clibanum vocat. Unô igitur perpertuô dorsô Apenninus a Ligurum finibus, per omnem reluquam Italiam, ad fretum usque Siculum in pronuntorium Leucopetram excurrit. Hyperbolice quidem, poêtico more, de montis huius rectitudine loquitur Dionysius, dum eum Italiam mediam dividere affirmat, tamquam lineam amussi fabrili ductam. Ita enim verba eius sunt intelligenda. v. 339.Μέςςη δ᾿ ???᾿μφοτέρων παραπέπταται Αυσονὶς αἶαΠουλυτενὴς, τὴν μέν τε μέσην ὄρος ἄνδιχα τέμνειὈρθὸν, ἅτ᾿ ἐκ ςτάθμης ἰθυμμένον ῾οὐκ ἀ `ν ἐκεῖνοἼδρις μωμήσαιτο σοφῆς ὑποεργὸς Ἀςθήνης᾿Ὅ ῥά τε κικλήσκουσιν Ἀπέννιον, ἐκ δὲ βορείηςἌλπιος ἀρχόμενον Σικελὴν ἐπὶ πορθμίδα λήγει.Ubi in ultimis verbis hypallagen esle oportet, si auctorem errore libetare velimus; ut non intelligatur a Boreali Alpium parte esse Apennini principium, sicut verba pra seferunt (cum ab Australi potius earum parte oriatur scil. iuxta Liguriam) sed quod ipse Apennius ab alpibus, ut Boreali suô terminô, oriatur, qui inde ad Orientem et Meridiem vergit, Italiam fere mediam secans, donec ad fretum Siculum desinit. Longitudinem buic monti tribuit poeta quidam (quem Netonem fuisse vulgo putant) apud Persium Sat. 1. v. 95.Sic costam longo subduximus Apennino.Altitudinem eiusdem indicare voluir Petronius Arbiter in Satyrico, Discordiam inrroducens hôc modô:Haec ut Cocyti tenebras, ac Tartara liquit,Alta petit gradiens iuga nobilis Apennini:Unde omnes terras, aique omnia litora posletAspicere, ac totô fluitantes orbe catervas.Virg. Aen. l. 12. v. 701.Quantus Atbos, aut quantus Eryx, aut ipse, coruscisQuum fremit ilicibus, quantus gaudetque nivaliVertice se attollens pater Apenninus ad auras.Horatius in Epod. Od. 16. v. 29.In mare seu celsus procurrerit Apenninus.Lucanus l. 4. v. 396.Umbrosis mediam, quâ collibus ApenninusErigit Italiam, nullo quâ vertice tellusAltius intumuit, propiusque accessit Olympo.Silius Italicus l. 4. v. 743.Horrebat glacie saxa inter lubrica summoPiniferum caelo miscens caput Apenninus;Condiderat nix alta trabes; et vertice celsôCanus apex strictâ surgebat ad astra ruinâ.Verum licet immensae sit altitudinis Apenninus; tamen Alpium sublimitatem minime adaequat, Cluveriô teste. l. 3. Urrosque conit Ovid. Met. l. 2. v. 226.Aeriaeque Alpes, et nubiser Apenninus.Nic. Lloydius Varia sortitur nomina diversis in locis. Inter agrum Mutinensem et Lucensem dicitur Mons S. Peregrini, ibique arduus et difficilis valde, foloque a fluvio Aufido secatur, prope Compsam urbem. Baudrand.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.